qui fuit beati Patricii, baculumque auro tectum et
gemmis pretiosissimis adornatum, quem nominant baculum
Iesu, eo quod ipse Dominus, ut fert opinio, eum suis
manibus tenuerit atque formaverit. Et haec summae dignitatis
et venerationis ingente illa. Nempe notissima sunt
celeberrimaque in populis, atque in ea reverentia apud
omnes,ut qui illa habere visus fuerit, ipsum habeat
episcopum populus stultus et insipiens.
Ibat homo gyrovagus, et alter satanas circuibat terram et
perambulabat eam, insignia sacra circumferens; quae
ubique ostentans, ubique eorum gratia receptabatur, concilians
sibi per haec animos omnium, et a Malachia, quosque
potuisset, avertens. Haec ille.
25. Erat autem princeps quidam de potentioribus iniquae
progeniei, quem rex, priusquam civitatem exiret,
iurare coegerat pacem tenere episcopo, acceptis ab eo
insuper obsidibus multis. Is post regis exitum nihilominus
civitatem ingressus,consilium habuit cum propinquis et
amicis, quomodo sanctum dolo tenerent et occiderent; timebant
vero plebem. Et coniurantes in necem Malachiae, constituere
locum et diem, et traditor dedit eis signum.
Ipso die cum vespertina iam sollemnia in ecclesia celebraret
antistes cum universo clero et multitudine populi,
mittit ad ipsum nequam ille in verbis pacificis, rogans | |