II. De militia saeculari
3. Quis igitur finis fructusve saecularis huius, non dico,
militiae, sed malitiae, si et occisor letaliter peccat, et occisus
aeternaliter perit? Enimvero, ut verbis utar Apostoli, et qui
arat, in spe debet arare, et qui triturat, in spe fructus percipiendi.
Quis ergo, o milites, hic tam stupendus error, quis furor
hic tam non ferendus, tantis sumptibus ac laboribus
militare, stipendiis vero nullis, nisi aut mortis, aut
criminis?
Operitis equos sericis, et pendulos nescio quos panniculos
loricis superinduitis; depingitis hastas, clypeos et
sellas; frena et calcaria auro et argento gemmisque circumornatis,
et cum tanta pompa pudendo furore et impudenti
stupore ad mortem properatis. Militaria sunt haec insignia,
an muliebria potius ornamenta? Numquid forte hostilis
mucro reverebitur aurum, gemmis parcet, serica penetrare
non poterit?
Denique, quod ipsi saepius certiusque experimini, tria
esse praecipue necessaria praelianti, ut scilicet strenuus
industriusque miles et circumspectus sit ad se servandum,
et expeditus ad discurrendum, et promptus ad feriendum;
vos, per contrarium oculorum gravamen ritu femineo
comam nutritis, longis ac profusis camisiis propria vobis
vestigia obvolvitis, delicatas ac teneras manus amplis et
circumfluentibus manicis sepelitis. | |