nemo tamen, qui quando exivit, advertere potuisset. Mortuus
vivere et vivens mortuus putabatur; adeo nil intercidit,
quod alterutrum disterminaret. Eadem vivacitas
vultus, serenitas eadem, qualis apparere solet in dormiente.
Diceres mortem nil horum tulisse, magis auxisse
plurimum.
Non est mutatus, sed ipse mutavit omnes. Mirum in
modum luctus et gemitus omnium subito conquiescit:
mutatur in gaudium maeror, planctum cantus excludit.
Effertur, feruntur in caelum voces, infertur oratorio
abbatum humeris. Vicit fides, triumphatur affectus, res in
suum devenit statum; cuncta geruntur ex ordine, cuncta ex
ratione procedunt.
75. Et revera quid rationis habet immoderatius plangere
Malachiam, quasi non sit pretiosa mors eius, quasi non sit
magis somnus quam mors, quasi non sit mortis portus et
porta vitae? Malachias amicus noster dormit, et ego lugeam?
Luctus iste usu se, non ratione tuetur. Si Dominus dedit
dilecto suo somnum, et talem somnum, in quo hereditas
domini, filii merces, fructus ventris, quid horum videtur
fletum indicere? Egone fleam illum, qui fletum evasit? Ille | |