XIV. 31. Igitur Malachias, intra triennium reddita retributione
superbis et libertate ecclesiae restituta, pulsa barbarie
et reformatis ubique moribus christianae religionis,
videns omnia in pace esse, coepit cogitare et de sua pace.
Et memor propositi sui, constituit pro se Gelasium, virum
bonum et dignum tali honore, conniventibus clero et
populo, quin potius sustinentibus propter pactum. Nam
alias durum visum omnino.
Quo consecrato regibusque ac principibus attentius
commendato, ipse, clarus miraculis et triumphis, ad suam
parochiam redit, non tamen Connereth. Et audi causam;
dignam relatu. Dioecesis illa duas fertur habuisse antiquitus
episcopales sedes, et duos exstitisse episcopatus. Id
visum melius Malachiae. Itaque quos ambitio conflavit in
unum, Malachias revocavit in duos, partem alteri episcopo
cedens, partem retinens sibi. Et propterea non venit
Connereth, quod in ea iam episcopum ordinasset; sed
Dunum se contulit, disterminans parochias, sicut in diebus
antiquis.
O purum cor! O oculum columbinum! Locum tradidit
novo episcopo, qui videretur paratior, principalior haberetur;
locum, in quo sederat ipse. Ubi sunt, qui de terminis | |