Transeunti per villam, nomine Crugeldum, occurrit puella muta. Orante illo, solutum est vinculum linguae eius, et
loquebatur recte.
Dehinc villam ingrediens, quam nominant ecclesiam
sancti Michaelis, oblatam sibi mulierem phreneticam et
vinctam funibus, coram omni populo curat et, dimissa
incolumi, proficiscitur.
Perveniens vero ad portum Lapasperi, transitum ibi per
aliquot dies praestolabatur; sed mora minime transiit
otiosa. Construitur interim de virgis in saepem textis.
oratorium, ipso iubente, ipso operante pariter. Consummatum
circumdedit vallo, atque interiacens spatium in
coemeterium benedixit. Sane merita benedicentis miracula
satis declarant, quae usque hodie ibi actitari feruntur.
41. Inde est, quod de finitimis locis infirmos et male
habentes illo portare consueverunt, et sanantur multi.
Mulier totis dissoluta membris, plaustro vecta illuc,
pedibus suis remeavit domum, una dumtaxat nocte non
frustra in loco sancto praestolata misericordiam Domini.
Alia quaedam ibidem pernoctabat in oratione; quam forte
reperiens solam homo barbarus, accensus libidine et sui
minime compos, irruit rabiosus in eam. Conversa illa et
tremefacta, suspiciens advertit hominem plenum diabolico | |